LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XXXVIII

PENSVM B

In Crētā Trōiānī foedā pestilentiā afficiēbantur atque agrī sōle torrēbantur.

Penātēs noctū [= nocte] vīsī sunt ante lectum Aenēae adstāre, quī Trōiānīs et posterīs eōrum novam terram prōmīsērunt. Ergō ex īnsulā excēdere cōnstituērunt et rūrsus in altum prōvectī sunt.

Ibi nimbus repentīnus [= subitus] sōlem occultāvit ita ut diem noctemque discernere nōn possent ac nāvēs trēs diēs totidemque noctēs caecae errārent, quoad in īnsulās Strophadēs dēlātae sunt.

In Ēpīrō Aenēās fāmam incrēdibilem [= vix crēdendam] audīvit: Helenum parte Ēpīrī potītum esse et Andromachēn, viduam Hectoris, uxōrem dūxisse.

Andromachē in lūcō [= silvā sacrā] dīs Mānibus sacrificābat.

Helenus laetus Trōiānōs agnōvit [= recognōvit] eōsque ad convīvium invītāvit [= vocāvit].

Charybdis nāvēs in gurgitem [= vorāginem] mergit, et Scylla īnfōrmis [<> fōrmōsa] nāvēs in scopulōs perīculōsōs trahit. Praestat [= melius est] tōtam Siciliam circumīre quam illa mōnstra experīrī.

Ut [= ut prīmum] Italia in cōnspectum vēnit, Anchīsēs pateram vīnō implēvit et deōs maris potentēs [= potestātem habentēs] invocāvit. Trōiānī in terrā Graecōrum morārī [< mora] nōlēbant.

Ex Aetnā fūmus flammaeque surgunt atque saxa lapidēsque ēmittuntur.

In ōrā Cyclōpum vir Graecus accessit cum flētū [= lacrimīs] precibusque: 'Hinc in quāscumque terrās abdūcite mē!' Anchīsēs virō supplicī [= ōrantī] manum dedit.

Mōnstrum horrendum erat Polyphēmus, quī in antrō obscūrō habitābat et carne hūmānā vescēbātur.

Cum ille accēderet, Trōiānī fūnēs nāvium incīdērunt [= secuērunt] et citō [= celeriter] aufūgērunt.

Polyphēmus clāmōrem horribilem [< horrēre] sustulit, quō penitus resonuit mōns cavus.

In Siciliā Aenēās ossa genitōris [= patris] suī sepelīvit. Tum ex Siciliā atque ā sepulcrō patris dīgressus est [= discessit].

Fōrma litterae C est līnea curva. Onus grave magnum pondus habet. Unda est parvus flūctus.

Chāonia est pars Ēpīrī extrēma. Iuvencus est bōs iuvenis. Saxa flūctibus pulsāta fragōrem ēdunt.

Synōnyma: (summum) mare et aequor; avis et volucris; turgidus et tumidus;

pavidus et trepidus; (urbem) cōnstituere et condere; relinquere et linquere;

arbitrārī et rērī; tam valdē et adeō; scīlicet et nīmīrum; ego (ipse) et egomet.

Contrāria: occāsus et ortus; (nāvem) dēdūcere et subdūcere; propinquus et longinquus; noctū et interdiū.


Index Pensum 38a Pensum 38c