1. Quid Trōiānī profugī sub monte Īdā fēcērunt?Classem vīgintī nāvium aedificāvērunt.
2. Quōmodo rēx Thrāciae aurō Priamī potītus est?Fīlium Priamī aurum ferentem interfēcit.
3. Quid deus Apollō Trōiānīs pollicitus est?Apollō iīs novam terram pollicitus est.
4. Cūr Trōiānī in Crētā manēre nōn potuērunt?Quia pestilentia orta est et sōl flagrāns agrōs torrēbat.
5. Cūr Palinūrus rēctum cursum tenēre nōn potuit?Quia āter nimbus sōlem et stēllās occultāvit.
6. Quae īnsulae in marī Īoniō sitae sunt?In marī Īoniō sitae sunt īnsulae Strophadēs.
7. Quid fēcit Aenēās in īnsulā Leucadiā?Clipeum ad forēs templī fīxit et versum īnscrīpsit.
8. Ubi Aenēās Andromachēn invēnit?In lūcō extrā Būthrōtum oppidum.
9. Quid Andromachē Aenēae nārrāvit?Nārrāvit 'sē ā Pyrrhō abductam esse et Helenō nūpsisse'.
10. Cūr Aenēās per fretum Siculum nāvigāre nōluit?Quia duo mōnstra, Scyllam et Charybdim, timēbat.
11. Quid Andromachē Ascaniō dōnāvit?Vestem pretiōsam quam suīs manibus cōnfēcerat.
12. Cūr Trōiānī Italiam relīquērunt?Quod illa terra ā Graecīs incolēbātur.
13. Quid accidit in ōrā Cyclōpum?Vir Graecus iīs occurrit, quī ex antrō Polyphēmī effūgerat.
14. Num Polyphēmus Trōiānōs fugientēs vīdit?Polyphēmus eōs vidēre nōn poterat, quia caecus erat.
15. Ubi pater Anchīsēs sepultus est?In Siciliā in monte Eryce.