LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XXXIX

PENSVM A

Dē cāsū accūsātīvō

Trōiānī multōs iam annōs per omnia maria errābant.

Neptūnus, ut classem disiectam vīdit, flūctūs sēdāvit, nūbēs collēctās dispulit sōlemque redūxit.

Aenēās Italiam novam patriam quaerēns in Āfricam dēlātus est.

Venus fīlium suum certiōrem fēcit 'sociōs salvōs esse classemque in tūtum locum āctam.'

Aenēam paenitēbat Creūsam uxōrem Trōiae relīquisse.

Aenēās: 'Heu mē miserum ! Numquam domum redībō!'

Venus Cupīdinem prō Ascaniō ad Dīdōnem īre iussit. Ille, ubi Aenēam complexus est, rēgīnam petīvit; quae puerum ōsculāta est et in gremium accēpit.

Multae viae Rōmam ferunt. Circus Māximus trecentōs passūs longus est.

Pompēius Iūliam, fīliam Iūliī Caesaris, uxōrem dūxit. Senātus C. Octāviānum 'Augustum' nōmināvit.

Augustus urbem Rōmam in XIV regiōnēs dīvīsit. Nerva annum tantum et IV mēnsēs imperāvit.

Nerō, quem populus tyrannum appellābat, domum auream aedificāvit. Rōmulum rēgem nōn pudēbat in casā habitāre.

Rōmānī Brūtum cōnsulem fēcērunt.

Graecī Rōmānōs litterās et artem poēticam docuērunt.


Index Pensum 38c Pensum 39b