1. Ubi sita est Karthāgō?In ōrā Āfricae sita est.
2. Quae est Iūnō?Iūnō est Iovis coniūnx, dea mātrōnārum.
3. Cūr Iūnō Trōiānōs ōderat?Ob iūdicium Paridis.
4. Quid est Aeolī officium?Aeolī officium est ventōs in vinculīs tenēre.
5. Quid fēcit Neptūnus cum mare turbārī sentīret?Flūctūs sēdāvit, nūbēs dispulit sōlemque redūxit.
6. Quō Trōiānī tempestāte dēlātī sunt?Ad ōram Āfricae dēlātī sunt.
7. Quid Aenēās sociīs suīs partītus est?Aenēās sociīs suīs septem cervōs, quōs occīderat, partītus est.
8. Quōmodo sociī vīrēs restituērunt?Cibō et vīnō vīrēs restituērunt.
9. Quae dea in silvā Aenēae obviam iit?Venus Aenēae fīliō suō obviam iit.
10. Cūr Aenēās mātrem suam prīmō nōn agnōvit?Quia Venus vestem et arma virginis vēnantis gerēbat.
11. Quid Venus fīliō suō nārrāvit?Venus eī dē Dīdōne rēgīnā nārrāvit.
12. Quid vīdit Aenēās ex colle dēspiciēns?Aenēās vīdit Tyriōs novam urbem exstruentēs.
13. Cūr nēmō Aenēam Karthāginem intrantem vīdit?Quod Venus eum nebulā circumfūderat.
14. Quae imāginēs in novō templō pictae erant?Imāginēs bellī Trōiānī.
15. Quid Īlioneus ā Dīdōne petīvit?Īlioneus ā Dīdōne petīvit nē Trōiānōs ab ōrā Āfricae arcēret.
16. Num urbs Trōia Dīdōnī ignōta erat?Dīdō urbem Trōiam bene nōverat.
17. Quōmodo Dīdō Aenēam et sociōs eius recēpit?Aenēam benignē recēpit et convīvium eī apparāvit.
18. Quod cōnsilium Venus excōgitāvit?Ut Cupīdō prō fīliō Aenēae venīret et rēgīnam amōre incenderet.
19. Quid Cupīdō effēcit in gremiō Dīdōnis sedēns?Memoriam Sychaeī abolēvit et animum rēgīnae vīvō amōre incendit.
20. Quid Dīdō Aenēam hortāta est?Dīdō eum hortāta est ut sibi dē errōribus suīs nārrāret.