LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XL

PENSVM C

1. Quid Dīdō Annae sorōrī fassa est?Dīdō sorōrī amōrem suum fassa est.

2. Cūr Dīdō amōrī repugnābat?Quia certum eī erat nūllī virō nūbere post mortem Sychaeī.

3. Quid Anna sorōrī suae suāsit?Anna eī suāsit, ut sē cum Aenēā coniungeret.

4. Quid fāma nārrābat dē Dīdōne et Aenēā?Fāma nārrābat 'eōs in luxū vīvere turpī cupīdine captōs.'

5. Quis Aenēam ex Āfricā excēdere iussit?Iuppiter hoc iussit per nūntium suum Mercurium.

6. Cūr Aenēās classem clam ōrnāvit?Quia īram Dīdōnis timēbat.

7. Quōmodo Dīdō cōnsilium Aenēae cognōvit?Fāma eī nārrāvit 'classem armārī et cursum parārī.'

8. Quid Aenēās rēgīnae implōrantī respondit?Respondit 'deōs sē Italiam petere iussisse.'

9. Num Dīdō dicta eius refellit?Dīdō sermōnem abrūpit et ab oculīs eius aufūgit.

10. Quid Dīdō Annam facere iussit?Eam iussit rogum ērigere.

11. Quae rēs super rogum impositae sunt?Super rogum imposita sunt arma et exuviae Aenēae et lectus iugālis.

12. Quae fuērunt precēs Dīdōnis extrēmae?Precāta est ut Aenēās bellō ex fīnibus suīs pellerētur et ante diem caderet īnsepultus.

13. Quid vīdit Aenēās ē nāve respiciēns?Vīdit moenia Karthāginis flammīs lūcēre.

14. Cūr plēraeque fēminae in Siciliā relictae sunt?Quia nāvēs incenderant.

15. Quō Sibylla Aenēam dūxit?Sibylla Aenēam ad Īnferōs dūxit.


Index Pensum 40b Pensum 41a