Post adventum Aenēae rēx Latīnus, cum cōpiās suās in aciem ēdūxisset, inter prīmōrēs [= prīncipēs] prōcessit ducemque advenārum ad colloquium ēvocāvit.
Ut nōmen Aenēae audīvit, nōbilitātem virī gentisque admīrātus Trōiānōs in societātem [< socius] recēpit et Aenēae fīliam suam in mātrimōnium dedit.
Rēx Turnus, cui Lāvīnia spōnsa fuerat, Aenēae Latīnōque bellum intulit. Proeliō victus Turnus rēbus suīs diffīdēns [<> cōnfīdēns] ad Etrūscōs cōnfūgit.
Post proelium Latīnīs prosperum Aenēās nusquam [= nūllō locō] appāruit.
Cum Ascanius nōndum ad pūberem aetātem pervēnisset, Lāvīnia inter pueritiam eius rēgnāvit, nec Etrūscī nec ūllī aliī fīnitimī [< fīnis] inter rēgnum muliebre [< mulier] bellum facere ausī sunt.
Rēx Proca Numitōrem et Amūlium prōcreāvit [= genuit] atque Numitōrī rēgnum vetustum [= vetus] lēgāvit [= relīquit].
Amūlius frātrem pepulit, frātris fīliam Vestālem lēgit: ita eī perpetuā virginitāte spem partūs [< parere] adēmit.
At Vestālis, vī compressa, geminōs peperit, quī iussū rēgis expositī sunt; sed pāstor vāgītum puerīlem audīvit et puerōs invēnit cum lupā, quae tam mītis fuit ut eōs lacte suō nūtrīret et linguā lamberet.
Ita ā crūdēlitāte [< crūdēlis] rēgis puerī servātī sunt. Rōmulus et Remus, ut prīmum adolēvērunt, per saltūs vēnābantur et in latrōnēs praedam ferentēs impetūs faciēbant.
Latrōnēs Remum captum Numitōrī dēdidērunt [= trādidērunt], quī cum eum in cūstōdiā habēret, nepōtem suum esse suspicābātur [= crēdere incipiēbat].
Amūliō occīsō Numitor, conciliō advocātō, mala facinora [= maleficia] frātris ostendit et 'sē caedis auctōrem esse' dīxit.
Remus, cum in Aventīnō auspicārētur, sex vulturēs vīdit; hōc auspiciō nūntiātō, duplex numerus [: XII] Rōmulō sē ostendit; is igitur urbem condidit, quae ā nōmine conditōris 'Rōma' appellāta est.
Remus vērō, cum hoc molestē ferret, novōs mūrōs trānsiluit et ā Rōmulō interēmptus [= interfectus] est.
Cācus clāvā Herculis ictus [= percussus] occidit, cum bovēs in spēluncam abdidisset [= cēlāvisset].
Bove eximiā [= ēgregiā] immolātā sacrum [= sacrificium] Herculī factum est rītū Graecō.
Ōceanus mare immēnsum [= sine fīne] est. Facile est mūnera praebendō [= offerendō] animōs populī sibi conciliāre.
Ante proelium imperātor auspiciīs deōs cōnsulit. Difficile est inter geminōs discrīmen facere. Quī sitit bibere cupit.
Synōnyma: līberī et stirps; vīrēs et vigor; pecus māius et armentum;
pater patris et avus; frāter patris et patruus; piger et sēgnis; ūmidus et ūdus ;
turbāre et cōnfundere; auxilium ferre et opem ferre; trepidus esse et trepidāre.
Contrāria: muliebris et virīlis; āmittere et adipīscī; cōnfīdere et diffīdere; cōnsōlārī et grātulārī; ubīque et nusquam ; vērē et falsō.