LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XLII

PENSVM C

1. Quae sunt īnsignia imperiī?Īnsignia imperiī sunt fascēs et secūrēs.

2. Quōmodo Rōmulus cīvitātem auxit?Multōs fīnitimōs in urbem recēpit.

3. Cūr novus populus uxōribus carēbat?Quia virīs Rōmānīs cōnūbium nōn erat cum fīnitimīs.

4. Quārē Rōmulus fīnitimōs ad lūdōs vocāvit?Ut iuvenēs Rōmānī virginēs raperent.

5. Quō rēx victor spolia opīma tulit?Rōmulus spolia ducis hostium in Capitōlium tulit.

6. Quōmodo Sabīnī arcem Rōmānam cēpērunt?Virgō Tarpēia arcem Sabīnīs prōdidit.

7. Quārē scūta sua in puellam coniēcērunt?Quia puella postulāverat 'id quod in sinistrīs manibus habērent.'

8. Quid fēcit Rōmulus cum Rōmānī fugerent?Iovem ōrāvit ut fugam Rōmānōrum sisteret.

9. Quam ob rem pāx facta est cum Sabīnīs?Quia Sabīnae inter exercitūs pugnantēs sē intulērunt.

10. Cūr Rōmulus Vēiōs expugnāre nōn potuit?Quod urbs fīrmīs mūrīs atque sitū ipsō mūnīta erat.

11. Quid accidit cum rēx cōntiōnem mīlitum habēret?Tempestās cum tonitrū coorta est.

12. Num mīlitēs rēgem in caelum rapī vīdērunt?Rēgem nōn vīdērunt, nam dēnsō nimbō operiēbātur.

13. Quid Proculus Iūlius nārrāvit?Nārrāvit 'Rōmulum dē caelō lāpsum sibi obvium fuisse.'

14. Quōmodo novus rēx creātus est?Populus Rōmānus rēgem creāvit et patrēs auctōrēs factī sunt.

15. Uter rēx ferōcior fuit, Rōmulusne an Numa?Ex prīmīs duōbus rēgibus Rōmulus ferōcior fuit.

16. Quōmodo Numa populum bellicōsum temperāvit?Numa et pāce et deōrum metū populum temperāvit.


Index Pensum 42b Pensum 43a