Italiae incolae prīmī agricolae industriī fuērunt. Illud tempus beātum 'aetās aurea' dīcitur. Dum Latīnus
Dum Latīnus in pāce diūturnā rēgnat, Trōia, urbs opulenta, ab exercitū Graecō capta est.
Graecī audācēs ingentem equum ligneum mīlitibus armātīs complēvērunt.
Lāocoōn dē summā arce dēcurrēns cīvēs suōs monuit nē hostibus Graecīs cōnfīderent, atque omnibus vīribus hastam ingentem in latus equī dūrum mīsit, sed illa in fīrmō rōbore stetit nec in partem interiōrem ad mīlitēs occultōs penetrāvit.
Brevī tempore duo anguēs māximī per mare tranquillum ad lītus propinquum natāvērunt et corpus eius medium amplexī sunt.
Priamus multārum gentium rēx superbus fuit.
Prīmā lūce Dīdō sorōrī suae 'Quālis hospes' inquit 'domum nostram intrāvit, quam nōbilis, quam fortis! Agnōscō veteris vestīgia flammae!'
Rōmulus ante diem ūndecimum kalendās Māiās in colle Palātīnō novam urbem condidit.
Gentēs fīnitimae cīvēs Rōmānōs spernēbant. Cum iuvenēs Rōmānī virginēs Sabīnās rapuissent, magnum et ācre certāmen ortum est.
Senātus Rōmānus cōnstat ex sescentīs senātōribus, quī summam potestātem in rē pūblicā habent.
Pontifex māximus est summus sacerdōs quī cēterīs omnibus sacerdōtibus Rōmānīs praefectus est.
Templum Iovis Optimī Māximī magnificentius est quam cētera omnia templa Rōmāna; ex omnibus templīs Rōmānīs id magnificentissimum est.
Nūlla fēmina mortālis pulchrior fuit quam Helena; ea pulcherrima fuit omnium fēminārum mortālium.