Tullus, rēx indole [= ingeniō] ferōx, Numae dissimilis fuit.
Cum Albānī Rōmānōs rēs repetentēs dīmisissent, Tullus iīs bellum indīxit.
Cupīdō imperiī duōs populōs cognātōs [= ab eōdem ortōs] ad arma stimulābat [= incitābat]. Etrūscī ambōs exercitūs spectābant, ut pugnā fessōs aggrederentur [= oppugnārent].
Cum duo Rōmānī exspīrantēs [= morientēs] concidissent, ūnus ferrō intāctus fuit; is aliquantum spatiī aufūgit ac trēs Albānōs magnīs intervāllīs sequentēs occīdit.
Cum soror Horātiī spōnsum suum mortuum identidem [= iterum iterumque] appellāret cum complōrātiōne [= lāmentātiōne], Horātius eam verbīs increpuit et gladiō trānsfīxit!
Itaque accūsātus est, et duumvirī, quī tantum crīmen neglegere nōn potuērunt, eum condemnāvērunt; sed Horātius ad populum prōvocāvit.
In eō iūdiciō pater eius 'fīliam iūre caesam esse' prōclāmāvit; tum populus Horātium absolvit neque enim līberātōrem [< līberāre] urbis verberātum et arbore īnfēlīcī suspēnsum vidēre voluit.
Tullus simul cum hostibus et cum prōditiōne [< prōdere] et perfidiā [< perfidus] sociōrum dīmicāvit, nam iniussū [<> iussū] eius Albānī ex proeliō abiērunt.
Hostibus victīs, rēx Mettium poenā atrōcī [= crūdēlī] affēcit: corpus eius ad duās quadrīgās ligātum [= vīnctum] in dīversās [= contrāriās] partēs distractum est.
Deinde Alba dīruta [= dēstrūcta] est et Albānī Rōmam trāductī sunt. Ita Rōma ruīnīs [< ruere] Albae crēvit, numerus cīvium duplicātus [< duplex] est et X equitum turmae exercituī Rōmānō additae sunt.
Bellum cīvīle est quod inter cīvēs geritur.
Duumvirī sunt iūdicēs sevērissimī. Quī sine culpā est ā iūdice absolvitur.
Centuriō dīcitur quī centuriae praefectus est.
Synōnyma: servitūs et servitium; pallium mīlitis et palūdāmentum; fūnis et restis; plēbs et vulgus;
cīvēs et populārēs; metus deōrum et religiō; flēns et flēbilis; miserandus et miserābilis;
senex fierī et senēscere; oppōnere et obicere; ōrnāre et decorāre; cingere et saepīre;
laniāre et lacerāre; errāre et vagārī; lūx fit et illūcēscit; ab utrāque parte et utrimque;
nūllō modō et nēquāquam; paulātim et sēnsim; ubīque et passim; esset et foret.
Contrāria: pulchritūdō et foeditās; libēns et invītus; fōrmōsus et dēfōrmis; placēre et displicēre; clam et palam.