1. Quis fuit avus Tullī Hostīliī?Avus eius fuit Hostius Hostīlius, quī dux Rōmānōrum fuit bellō Sabīnō.
2. Quamobrem Tullus Albānīs bellum indīxit?Quia Albānī ex agrō Rōmānō praedās ēgerant.
3. Ubi Albānī castra collocāvērunt?Iūxtā viam Appiam haud plūs quīnque mīlia passuum ab urbe.
4. Num Rōmānī et Albānī aciē pugnāvērunt?Nōn ita, nam trigeminī Rōmānī et Albānī, utrīque prō suā patriā, pugnāvērunt.
5. Quōmodo Horātius sōlus trēs Albānōs vīcit?Fugiendō pugnam dīvīsit, nam Albānī vulnerātī variīs intervāllīs eum secūtī sunt.
6. Quid tum factum est ante portam Capēnam?Horātius sorōrem suam, quae spōnsum suum Albānum lūgēbat, gladiō trānsfīxit!
7. Horātiusne condemnātus ac pūnītus est?Ā duumvirīs condemnātus est, sed populus eum absolvit.
8. Quid est 'pōmērium'?Est spatium intrā et extrā moenia quod neque habitārī neque arārī fās erat.
9. Quōmodo Mettius sociōs suōs Rōmānōs prōdidit?Exercitum suum ex proeliō abdūxit, ut cum victōribus sē iungeret.
10. Quid fēcit Tullus postquam hostēs fūdit?Mettium sevērissimē pūnīvit.
11. Quōmodo duplicātus est cīvium numerus?Albā dīrutā, cīvēs Albānī Rōmam trāductī sunt.
12. Quamdiū Alba Longa stetit?Quadringentōs annōs stetit Alba Longa.
13. Quid Tullus Hostīlius aedificāvit?Tullus Hostīlius cūriam Hostīliam aedificāvit.
14. Quandō Tullus deōs colere coepit?Postquam ipse pestilentiā affectus est.
15. Quōmodo ille rēx periit?Tullus fulmine ictus cum domō suā flagrāvit.