LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XLIV

PENSVM A

Dē adverbiīs

Tullus lēgātōs Albānōs blandē ac benignē recēpit. Rēx Albānus lēgātīs Rōmānīs superbē ac ferōciter respondit.

Horātiī et Cūriātiī nōn timidē, sed fortiter pugnāvērunt.

Duo Horātiī citō (celeriter) occīsī sunt, trēs Cūriātiī vulnerātī, duo magis aut minus graviter, tertius leviter.

Subitō Horātius, quī fēlīciter incolumis erat, fugere coepit.

Albānī nōn aequē vēlōciter sequī potuērunt: quī levissimē vulnerātus erat, vēlōcissimē currēbat et continuō occīsus est, cum longē abesset ā cēterīs; quī gravissimē vulnerātus erat, postrēmō occīsus est.

Certē Horātius fortius ac prūdentius pugnāvit quam cēterī: is omnium fortissimē ac prūdentissimē pugnāvit; sed postquam ita glōriōsē patriam servāvit, sorōrem suam, quae Cūriātium flēbiliter nōmināverat, crūdēliter interfēcit!

Posteā Tullus ēgregiē cum hostibus pugnāvit, etsī Albānī sociōs Rōmānōs turpiter (foedē) dēseruerant.

Tullus ducem Albānum sevērē atque atrōciter pūnīvit. Nēmō Rōmānus hostem sevērius aut atrōcius pūnīvit quam Tullus.

Numa iūstē et prūdenter rēgnāvit deōsque dīligenter coluit.

Rōmulus et Tatius commūniter rēgnāvērunt, nec Rōmulus mortem Tatiī molestē (aegrē) tulit.

Malus discipulus, quī male ac prāvē scrībit, rārō laudātur; bonus discipulus, quī bene ac rēctē scrībit nōn sōlum Graecē, sed etiam Latīnē, frequenter laudātur.


Index Pensum 43c Pensum 44b