LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XLIV

PENSVM C

1. Quōmodo fētiālis bellum indīcēbat?Fētiālis hastam sanguineam in fīnēs hostium ēmittēbat.

2. Quārē carcerem aedificāre necesse fuit?Ut hominēs ā sceleribus dēterrērentur.

3. Cūr Lucumō domī honōrem adipīscī nōn poterat?Quia peregrīnus erat.

4. Quī rēgēs peregrīnī Rōmae rēgnāvērunt?Tatius et Numa et Tarquinius.

5. Quot equitēs tum in exercitū Rōmānō erant?Nōngentī tantum, sed Tarquinius numerum duplicāvit.

6. Quibus condiciōnibus pāx cum Sabīnīs facta est?Collātia Sabīnīs adēmpta est.

7. Quāle prōdigium in rēgiā vīsum est?Caput puerī dormientis ārsisse fertur.

8. Quid caput Serviī ārdēns portendere putābātur?Id eum rēgem futūrum esse portendere putābātur.

9. Quōmodo rēx Tarquinius occīsus est?Alter ex duōbus pāstōribus secūrim in caput rēgis dēiēcit.

10. Quārē Tanaquīl mortem rēgis cēlāvit?Tanaquīl mortem rēgis cēlāvit, ut opēs Serviī fīrmāret.

11. Quōs collēs Servius urbī Rōmae adiēcit?Servius Quirīnālem Vīminālemque urbī adiēcit.

12. Quālēs erant fīliae Serviī?Altera mītis, altera ferōx.

13. Quōmodo Servius rēgnō pulsus est?Tarquinius Servium ē Cūriā ēiēcit.


Index Pensum 44b Pensum 45a