Quis fuit rēx ille ferōx quī Rōmā exāctus est? Tarquinius fuit, quem Rōmānī 'Superbum' appellāvērunt.
Is enim eōs cīvēs quōs timēbat aut quōrum dīvitiās cupiēbat necāvit. Illō tempore nēmō Rōmae tūtus erat.
Cum Lucrētia, uxor cuiusdam Collātīnī, ā fīliō illīus rēgis stuprāta esset, Brūtus, cuius frāter ab eōdem rēge necātus erat, hōc modō iūrāvit:
'Per hunc sanguinem iūrō: mē quācumque vī possim L. Tarquinium exsecūtūrum nec illum nec alium quemquam rēgnāre Rōmae passūrum!' Tum rēgem ipsum et līberōs eius exēgit.
Ōrāculum illud Delphicum, cui ipse deus Apollō praeest, clārius est quam ūllum aliud ōrāculum neque rēx Tarquinius ūllī aliī ōrāculō crēdēbat.
Sextus quendam nūntium ad rēgem mīsit, nec vērō rēx huic nūntiō cōnfīdēbat.
Sextus ab eō quaesīvit: 'Quid rēx tibi respondit cum tē recēpisset?'
Nūntius: 'In hortum exiit mē sequente nec quidquam mihi respondit.' Nūntius dīxit 'rēgem nihil sibi respondisse.'
Rōmulō mortuō patrēs inter sē certābant quis eōrum Rōmae rēgnāret. Omnibus placēbat aliquod caput cīvitātis esse, nec vērō quisquam alterī concēdere volēbat.
Eō tempore Numa Curibus habitābat; eum populus Rōmānus rēgem creāvit, ac patrēs, cum nēminem illī virō praeferre audērent, eī rēgnum trādidērunt.
Tum augur haec verba locūtus est: 'Iuppiter pater, sī est fās hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneō, rēgem Rōmae esse, utī tū signa certa dēclārēs inter eōs fīnēs quōs fēcī!'