1. Cūr ultimus rēx 'Superbus' appellābātur?Iīs indīxit ut prīmā lūce ad lūcum Ferentīnae convenīrent.
2. Quid Tarquinius Latīnīs indīxit?Immō Latīnī rēgem impatienter exspectābant.
3. Num Latīnī rēgem patienter exspectābant?In hospitium Turnī multōs gladiōs īnferrī iussit.
4. Quōmodo Tarquinius Turnum suspectum fēcit?Ut ā Gabīnīs dux bellī factus cīvitātem Rōmānīs dēderet.
5. Quārē Sextus Tarquinius Gabiōs trānsfūgit?Nihil verbīs respondit, sed summa papāverum capita dēcussit!
6. Quid Tarquinius nūntiō fīliī respondit?Prīmōribus cīvitātis interfectīs, Gabiī sine pugnā trāditī sunt.
7. Quōmodo Gabiī rēgī Rōmānō trāditī sunt?Anguis ex columnā ligneā ēlāpsus est.
8. Quod portentum in rēgiā vīsum est?Rēx fīliōs Titum et Arruntem cum Brūtō Delphōs mīsit.
9. Quōs Tarquinius Delphōs ad ōrāculum mīsit?Stultitiam simulābat, nē ā Tarquiniō interficerētur.
10. Quārē Brūtus stultitiam simulābat?Ita ōrāculō pāruit, nam terra 'māter' est omnium mortālium!
11. Cūr Brūtus terram ōsculātus est?Rēx dīvitiās cīvitātis cupiēbat.
12. Quam ob rem Tarquinius Ardeam oppugnāvit?Aerārium exhaustum erat magnificentiā pūblicōrum operum.
13. Aerāriumne plēnum erat pecūniae?Iuvenēs rēgiī convīviīs ōtium terēbant.
14. Quōmodo iuvenēs rēgiī in castrīs tempus terēbant?Rōmam profectī sunt et inde Collātiam.
15. Quō iuvenēs rēgiī ex castrīs profectī sunt?Nurūs rēgiae in luxū et convīviīs tempus terēbant, Collātīnī uxor lānae dēdita erat.
16. Quōmodo uxōrēs eōrum tempus terēbant?Lucrētia, uxor Collātīnī.
17. Quae fuit uxor castissima?Quia stuprum passa erat.
18. Cūr Lucrētia se ipsa interfēcit?Iūrāvit 'sē rēgem Rōmā exāctūrum esse.'
19. Quid Brūtus per sanguinem Lucrētiae iūrāvit?L. Iūnius Brūtus et L. Tarquinius Collātīnus.
20. Quī prīmī cōnsulēs fuērunt?*