LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XLVI

PENSVM A

Dē numerīs

Līvius scrīpsit centum quadrāgintā duōs [CXLII] librōs 'Ab urbe conditā', quōrum trīgintā quīnque [XXXV] tantum cōnservātī sunt, centum et septem [CVII] periērunt.

Tarquinius, septimus [VII] rēx Rōmānus, ā Brūtō expulsus est annō ab urbe conditā ducentēsimō quadrāgēsimō quārtō [CCXLIV], et prō ūnō [I] rēge duo [II] cōnsulēs creātī sunt. Ex eō tempore quotannīs bīnī [II...] cōnsulēs creābantur.

Annō ab urbe conditā quadringentēsimō nōnāgēsimō [CCCCXC] bellum Pūnicum prīmum [I] ortum est.

Annō vīcēsimō tertiō [XXIII] eius bellī Poenī proeliō nāvālī dēvictī sunt: sexāgintā trēs [LXIII] nāvēs eōrum captae sunt, centum vīgintī quīnque [CXXV] dēmersae, trīgintā duo [XXXII] mīlia hostium capta, trēdecim [XIII] mīlia occīsa; ex classe Rōmānā duodecim [XII] nāvēs dēmersae.

Pugnātum est ante diem sextum [VI] īdūs Mārtiās, id est diē decimō [X] mēnsis Mārtiī.

Legiōnēs Rōmānae in dēnās [X...] cohortēs dīviduntur, cohortēs in ternōs [III...] manipulōs, manipulī in bīnās [II...] centuriās.

In singulīs [I...] legiōnibus sunt quaterna [IV...] vel quīna [V...] mīlia hominum, quibus sēnī [VI...] tribūnī mīlitum praefectī sunt.

bis bīna [2*2] sunt quattuor. ter sēna [3*6] sunt duodecim. quater quīna [4*5] sunt vīgintī. quīnquiēs dēna [5*10] sunt quīnquāgintā.


Index Pensum 45c Pensum 46b