LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XLVI

PENSVM C

1. Quid ēgit Tarquinius Rōmā expulsus?Bellum intulit Rōmae, ut in rēgnum restituerētur.

2. Quōmodo periit L. Brūtus?Brūtus et Arrūns in proeliō invicem sē interfēcērunt.

3. Quid trecentīs Fabiīs accidit?Omnēs praeter ūnum in proeliō interfectī sunt.

4. Ubi senātōrēs Cincinnātum invēnērunt?Cincinnātum arantem invēnērunt et dictātōrem fēcērunt.

5. Cūr decemvirīs potestās sublāta est?Quia ūnus ex iīs fīliam Verginiī stuprāre cōnātus erat.

6. Tōtamne urbem Rōmam Gallī occupāvērunt?Gallī urbem Rōmam praeter Capitōlium occupāvērunt.

7. Quōmodo Mānlius 'Torquātī' cognōmen accēpit?Mānlius torquem Gallō occīsō adēmptum collō suō imposuit.

8. Quid Ap. Claudius Caecus cēnsor fēcit?Ap. Claudius cēnsor aquam Appiam indūxit et viam Appiam strāvit.

9. Ā quibus Rōmānī sub iugum missī sunt?Rōmānī ā Samnītibus victī sub iugum missī sunt.

10. Cūr Pyrrhus Rōmānōs admīrābātur?Quia mīlitēs Rōmānōs mortuōs cum adversō vulnere et trucī vultū iacēre vīdit.

11. Quid medicus Pyrrhī prōmīsit?Medicus Fabriciō prōmīsit 'sē Pyrrhum venēnō occīsūrum esse.'

12. Quid ēgit Rēgulus postquam Rōmam missus est?Rōmānīs suāsit nē pācem cum Poenīs facerent.

13. Ubi Carthāginiēnsēs dēvictī sunt?Proeliō nāvālī ad Aegātēs īnsulās dēvictī sunt.

14. Quandō Iānus iterum clausus est?Pāce factā T. Mānliō Torquātō C. Atīliō Bulbō cōnsulibus.

15. Quis spolia opīma tertia cēpit?M. Claudius Mārcellus, cum rēgem Gallōrum suā manū occīdisset.


Index Pensum 46b Pensum 47a