LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XLVII

PENSVM C

1. Ā quō incipit A. Gellius?Incipit ā Solōne.

2. Cūr nōn ab Homērō incipit?Quia Homērus multīs annīs ante Rōmam conditam vīxisse cōnstat.

3. Quandō Solō lēgēs Athēniēnsibus scrīpsit?Solō lēgēs scrīpsit Tarquiniō Prīscō Rōmae rēgnante.

4. Quid Tarquiniō Superbō rēgnante factum est Athēnīs?Eō tempore Harmodius et Aristogītōn Hipparchum tyrannum occīdērunt.

5. Quō duce Persae ad Marathōnem victī sunt?Persae Miltiade duce victī sunt ad Marathōnem.

6. Ubi Athēniēnsēs classem Persārum vīcērunt?Classis Persārum ad īnsulam Salamīna victa est.

7. Quot tabulās lēgum decemvirī scrīpsērunt?Decemvirī duodecim tabulās lēgum scrīpsērunt.

8. Quōmodo Sōcratēs mortem obiit?Sōcratēs capitis damnātus venēnum bibere coāctus est.

9. Cūr M. Mānlius capitis damnātus est?Quia rēgnum affectāvisse convictus erat.

10. Platō et Aristotelēs quī fuērunt?Platō et Aristotelēs philosophī Graecī fuērunt.

11. Quō Alexander trānsgressus est et quid ēgit?Trānsgressus in Asiam magnam Orientis partem subēgit.

12. Cūr P. Cornēlius Rūfīnus senātū mōtus est?Quod cēnae grātiā decem pondō lībrās argentī habēbat.

13. Quid scrīpsit Menander?Cōmoediās scrīpsit.

14. Quis Rōmae prīmus dīvortium fēcit et quārē?Carvilius Rūga dīvortium fēcit cum uxor sterilis esset.

15. Plautus quis fuit et quandō flōruit?Plautus poēta cōmicus fuit quī bellō Pūnicō secundō flōruit.


Index Pensum 47b Pensum 48a