Augustus: 'Marmoream relinquō urbem quam latericiam accēpī.'
Augustus glōriātus est 'Marmoream sē relinquere urbem quam latericiam accēpisset'.
Nerō: 'Postquam domum mihi aedificāvī, quasi homō tandem habitāre coepī!'
Nerō dīxit 'sē, postquam domum sibi aedificāvisset, quasi hominem tandem habitāre coepisse.'
Horātius pater: 'Ego fīliam meam iūre caesam iūdicō, quod hostium mortem lūgēbat.'
Horātius pater prōclāmāvit 'sē fīliam suam iūre caesam iūdicāre quod hostium mortem lūgēret.'
Tarquinius: 'Ego nōn rem novam petō, quia duo iam rēgēs peregrīnī Rōmae rēgnāvērunt.'
Tarquinius negāvit 'sē rem novam petere, quia duo iam rēgēs peregrīnī Rōmae rēgnāvissent'.
Tullia: 'Nōn mihi dēfuit vir cum quō tacita serviēbam.'
Tullia dīcēbat 'nōn sibi dēfuisse virum cum quō tacita servīret'.
Tarpēia: 'Mercēdem postulō id quod in sinistrīs manibus habētis.'
Tarpēia mercēdem ā Sabīnīs postulāverat 'id quod in sinistrīs manibus habērent.'
Hamilcar: 'Tē in castra mēcum dūcam, Hannibal, sī mihi fidem quam postulō dederis.'
Hamilcar fīliō prōmīsit 'sē eum in castra sēcum ductūrum esse, sī sibi fidem quam postulāret dedisset.'
Macedonēs: 'Quodcumque senātus cēnsuerit, id rēx faciet.'
Macedonēs prōmīsērunt 'quodcumque senātus cēnsuisset, id rēgem factūrum esse.'