LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM L

PENSVM B

Philippō victō, in V diēs supplicātiōnēs dēcrētae sunt. X lēgātī mōre māiōrum in Graeciam missī sunt.

Isthmiīs praecō in mediam āream prōcessit atque 'līberōs esse Graecōs' prōnūntiāvit. Aliī aliōs mīrābundī [= mīrantēs] intuēbantur, tum plausus ortus est.

Flāminīnus in conventū [= conciliō] dīxit 'sē exercitum suum ē Graeciā dēportātūrum esse'; cūnctī eum 'servātōrem' 'līberātōrem'que acclāmāvērunt.

Exercitū in Italiam trānsportātō, imperātor trīduum [= III diēs] triumphāvit.

Antiochus, postquam hiemem in convīviīs et vīnum sequentibus voluptātibus trādūxit, intrā saltum Thermopylārum, quī Graeciam dīrimit [= dīvidit], sē recēpit, et castra duplicī vāllō fossāque permūnīvit.

Aetōlīs imperāvit ut verticēs montium īnsīderent [= occupārent], nē quās callēs Rōmānī invenīrent ad trānsitum.

Cōnsul Acīlius castra posuit prope fontēs calidārum aquārum; propter angustiās aciem artā fronte īnstrūxit.

Eō proeliō Rōmānī recessissent, nī [= nisi] Catō, dēiectīs Aetōlīs, subsidiō vēnisset.

Antiochō victō Acīlius Hēraclēam, quae sita est in rādīcibus Oetae montis, contemplātus est [= īnspexit].

Post oppugnātiōnem XXIV diērum Rōmānī integrōs mūrōs scālīs trānscendērunt.

L. Scīpiō, cum Antiochum in Asiā vīcisset, peculātūs accūsātus est, sed tribūnus plēbis prō eō intercessit.

Perseus, quī nōn contentus rēgnō suō fīnitimōs oppugnāverat, victus Samothrācam cōnfūgit et omnium animōs ā sē abaliēnāvit.

Cum Cn. Octāvius Macedonibus incolumitātem lībertātemque prōmīsisset, trānsitiō [< trānsīre] omnium facta est.

Rēx cum tribus cōnsciīs fugae ad portum pervēnit nec lembum quō ad Cotym veherētur invēnit. Postquam in templō dēlituit, sē Rōmānīs dēdidit et in nāvem praetōriam impositus est.

Cōnsul rēgī praetōrium introeuntī [= intrantī] dextram porrēxit eumque in tabernāculum intrōdūxit.

Perseus est documentum [= exemplum] mūtātiōnis [< mūtāre] sortis hūmānae.

Mercātus est locus quō mercātōrēs conveniunt ut mercātūrās faciant.

Victōria est prosperus bellī ēventus [= exitus].

Ōmen est signum reī futūrae.

Iuppiter est praeses [= cūstōs] arcis Capitōlīnae.

Tullus, Numae successor, rēx fuit ācer et violentus [< vīs].

Paulus ex magnā prōgeniē [= stirpe] duōs fīliōs in adoptiōnem dedit.

Synōnyma: perfuga et trānsfuga ; fidēs et fīdūcia ; vectīgal et tribūtum;

thēsaurus et gaza; oblītus et immemor; valdē cupere et avēre;

continuum facere et continuāre; amplificāre et ampliāre; dēmittere et submittere;

properē et raptim; tantum et tamtummodo; aliter et secus; inter vulgus et vulgō.

Contrāria: clāmor et murmur; īnsula et continēns; nocturnus et diurnus; nōbilis et ignōbilis; accēdere et abscēdere; continuāre et intermittere; retrō et porrō.


Index Pensum 50a Pensum 50c