1. Quis rēgem Philippum dēvīcit?T. Quīnctius Flāminīnus Philippum in Thessaliā dēvīcit.
2. Post victōriam quid Isthmiīs prōnūntiātum est?'Cīvitātēs Graecās līberās esse' prōnūntiātum est.
3. Quōmodo Graecī gaudium suum ostendērunt?Māximō cum clāmōre plausus ortus est.
4. Quid Flāminīnus in triumphō trānstulit?In triumphō tēla signaque, aurum argentumque trānstulit.
5. Quid rēx Antiochus Chalcide ēgit?Nūptiās celebrāvit et hiemem in convīviīs luxūque trādūxit.
6. Ubi M'. Acīlius cum Antiochō congressus est?Ad Thermopylās in mediā Graeciā.
7. Cūr Aetōlī rēgī subsidiō nōn vēnērunt?Quia M. Porcius Catō eōs ab iugō Callidromī dēiēcerat.
8. Quōmodo Rōmānī mūrōs Hēraclēae trānscendērunt?Integrōs mūrōs scālīs trānscendērunt.
9. Cūr L. Cornēlius Scīpiō 'Asiāticus' nōminātus est?Ita nōminātus est cum Antiochum in Asiā vīcisset.
10. Quis successor rēgis Philippī fuit?Perseus fīlius rēgī Philippō successit.
11. Ubi et ā quō duce victus est Perseus?Perseus in Macedoniā ad Pydnam victus est ā L. Aemiliō Paulō.
12. Quō Perseus victus cōnfūgit?Perseus in īnsulam Samothrācam cōnfūgit.
13. Quōmodo victōria Aemiliī Paulī Rōmam nūntiāta est?Ā lēgātīs Q. Fabiō, L. Lentulō, Q. Metellō tabellārius praemissus est cum litterīs laureātīs.
14. Quōmodo populus Rōmānus dīs grātiās ēgit?Supplicātiōnibus et sacrificiīs populus Rōmānus dīs grātiās ēgit.
15. Cūr Paulus lēgātōs Rōmānōs sine respōnsō dīmīsit?Quia lēgātī litterās attulērunt in quibus Perseus sē 'rēgem' appellāvit.
16. Cūr Perseus Rōmānīs sē dēdidit?Quia Macedonēs omnēs ad Rōmānōs trānsierant.
17. Quōmodo Paulus Perseum victum recēpit?Paulus Perseō introeuntī dextram porrēxit eumque in cōnsiliō cōnsīdere iussit.
18. Quid fēcit Paulus ante adventum decem lēgātōrum?Paulus Graeciam peragrāvit.
19. Quae mala fortūna fēlīcitātem Paulī turbāvit?Duo Paulī fīliī mortuī sunt, alter quīnque diēbus ante triumphum, alter trīduō post.
20. Quandō rēgnum Macedoniae māximum fuit?Alexandrō Magnō rēgnante.