Catō, quamquam aliās prōmptus erat ad vituperandum, Scīpiōnem laudāvit.
Multī ad Andriscum coībant [= conveniēbant], quī fābulam fīnxerat 'sē esse Perseī fīlium ex paelice nātum'.
Masinissa in summā senectā [= senectūte] mortuus est.
Corinthus, urbs praedīves [= dīvitissima], dīruta est ā L. Mummiō, virō abstinentī [<> cupidō].
Mancīnus dignitātī populī Rōmānī lābem imposuit: pācem fēcit ignōminiōsam [= turpem], quam senātus ratam esse vetuit.
Viriāthus, ex vēnātōre [< vēnārī] dux factus, ā prōditōribus interfectus est et ā mīlitibus suīs multum complōrātus.
Scīpiō exercitum luxuriā [= luxū] corruptum ad veterem disciplīnam restituit: multa scorta ē castrīs ēiēcit et mīlitēs septēnōs [VII...] vāllōs portāre coēgit.
Ti. Gracchus, cum lēgem agrāriam [< ager] prōmulgāvisset [= tulisset], ab optimātibus occīsus est ictus fragmentīs subselliī.
Scīpiō, dum triumvirīs agrō dīvidendō creātīs adversātur [= resistit], dēcessit, sed dē morte eius nūlla quaestiō ācta est.
C. Gracchus, quī ōrātor ēloquentior fuit quam frāter, lēgem frūmentāriam [< frūmentum] tulit et complūrēs colōniās dēdūxit. Post tribūnātum [< tribūnus] suum sēditiōsum [< sēditiō] is quoque occīsus est.
Ti. et C. Gracchus plēbem in lībertātem vindicāre cōnātī sunt, sed nōbilitās, quae factiōne magis pollēbat [= valēbat], āctiōnibus [< agere] eōrum obviam iit.
Fontēs calidārum aquārum corporī salūbrēs sunt.
Servus quī dēlīquit sub furcā verberātur.
Quī modum nōn excēdit moderātus est; quī paulō contentus est modestus esse dīcitur.
Synōnyma: indignātiō et offēnsa; nimia cōpia et abundantia; terror et formīdō;
licentia et lascīvia; distāns et remōtus; peregrīnus et extrāneus; patefacere et dētegere;
passim spargere et dispergere; praeferre et antepōnere; quīlibet et quīvīs.
Contrāria: cōnsēnsus et dissēnsiō; rudis et ērudītus; salūber et perniciōsus; ratus et irritus; īnsōns et noxius; pūrgāre et polluere.