LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM LI

PENSVM C

1. Quid Gulussa Rōmam nūntiāvit?Gulussa nūntiāvit 'Carthāgine bellum parārī'.

2. Quid Catō in senātū suādēbat?Catō suādēbat ut cōnfestim bellum indīcerētur Carthāginiēnsibus atque ut dēlērētur Carthāgō.

3. Quid fierī placuit antequam bellum indīcerētur?Placuit ut Carthāginiēnsēs classem exūrerent et exercitum dīmitterent.

4. Cūr Carthāginiēnsēs dēditiōne factā rebellāvērunt?Quia iussī sunt Carthāgine relictā novum oppidum condere.

5. Quam fābulam fīnxit Andriscus?Fābulam fīnxit 'sē esse Perseī rēgis fīlium ex paelice nātum.'

6. Quibus Masinissa rēgnum suum relīquit?Masinissa tribus fīliīs commūne rēgnum relīquit.

7. Quamobrem Catō Scīpiōnem laudāvit?Catō Scīpiōnem ob virtūtem eius in senātū laudāvit.

8. Quis imperātor Carthāginem expugnāvit?Scīpiō Aemiliānus Carthāginem expugnāvit atque dēlēvit.

9. Num uxor Hasdrubalis Rōmānīs sē dēdidit?Uxor Hasdrubalis ex arce in mediās flammās sē praecipitāvit cum duōbus līberīs.

10. Cūr Corinthus ā Rōmānīs dīruta est?Corinthus dīruta est, quod ibi lēgātī Rōmānī ab Achaeīs pulsātī erant.

11. Quid L. Mummius in triumphō tulit?L. Mummius signa aerea marmoreaque et tabulās pictās in triumphō tulit.

12. Quis fuit Viriāthus?Viriāthus fuit dux exercitūs Hispānōrum, quī tōtam Lūsītāniam occupāvit et quattuordecim annōs cum Rōmānīs bellum gessit.

13. Cūr senātus pācem quam Mancīnus cum Numantīnīs fēcerat ratam esse vetuit?Quia Mancīnus pācem ignōminiōsam fēcerat cum Numantīnīs.

14. Cūr bellum Numantīnum trahēbātur?Bellum Numantīnum vitiō ducum trahēbātur.

15. Quārē Scīpiō iūmenta vēnīre iussit?Scīpiō omnia iūmenta vēndidit, nē mīlitēs suōs exonerārent.

16. Quid Scīpiō ēgit XIV annō post Carthāginem dēlētam?Scīpiō Numantiam quoque expugnāvit atque dēlēvit.

17. Quās lēgēs Ti. Gracchus prōmulgāvit?Ti. Gracchus lēgēs agrāriās prōmulgāvit.

18. Num Ti. Gracchus iterum tribūnus creātus est?Ti. Gracchus ab optimātibus occīsus est, cum iterum tribūnus plēbis creārī vellet.

19. Quandō Scīpiō mortuus inventus est?Scīpiō māne mortuus in cubiculō inventus est, cum prīdiē C. Gracchō adversātus esset.

20. Quamobrem suspecta fuit uxor eius?Suspecta fuit, quod soror erat Gracchōrum.

21. Ā quō C. Gracchus occīsus est?C. Gracchus ā L. Opīmiō cōnsule occīsus est.


Index Pensum 51b Pensum 52a