LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM LII

PENSVM C

1. Quōs fīliōs Micipsa genuit?Micipsa Adherbalem et Hiempsalem genuit.

2. Cūr Micipsa Iugurtham adoptāvit?Micipsa Iugurtham adoptāvit ob virtūtem eius.

3. Quibus artibus Iugurtha adulēscēns sē exercēbat?Equitandō, iaculandō, currendō cum aliīs certābat.

4. Quārē Micipsa Iugurtham in Hispāniam mīsit?Spērābat eum ostentandō virtūtem occāsūrum esse.

5. Quālem Iugurtha sē praebuit bellō Numantīnō?Iugurtha sē fortissimum praebuit.

6. Quid Micipsa moribundus fīliōs suōs monuit?Fīliōs monuit ut amīcitiā et concordiā iungerentur.

7. Patre mortuō, dē quibus rēbus rēgulī disseruērunt?Rēgulī dē administrandō imperiō aliīsque negōtiīs disseruērunt.

8. Quōmodo Hiempsal interfectus est?Hiempsal in oppidō Thirmidā ā mīlitibus Iugurthae occīsus est et caput eius ad Iugurtham relātum.

9. Quid fēcit Adherbal post necem frātris?Parābat sē dēfendere, sed victus Rōmam contendit.

10. Quōmodo Iugurtha in grātiam nōbilitātis vēnit?Mūnera largiendō in grātiam nōbilitātis vēnit.

11. Quid senātus dēcrēvit cum lēgātōs audīvisset?Senātus dēcrēvit ut decem lēgātī rēgnum inter Iugurtham et Adherbalem dīviderent.

12. Dīvīsō rēgnō Numidiae, quid factum est?Adherbal ā Iugurthā victus Cirtam profūgit.

13. Quid fēcit Adherbal Cirtae inclūsus?Adherbal duōs Numidās cum litterīs Rōmam mīsit.

14. Num Iugurtha Cirtam armīs expugnāvit?Iugurtha Cirtam nōn expugnāvit, sed Adherbal oppidum Iugurthae dēdidit.

15. Quārē Iugurtha Rōmam arcessītus est?Iugurtha Rōmam arcessītus est, ut eius indiciō patefierent dēlicta eōrum quī pecūniae acceptae accūsābantur.

16. Cūr rēx in cōntiōne interrogātus nōn respondit?Quia C. Baebius tribūnus plēbis eum tacēre iussit.

17. Quis fuit Massīva et quid eī accidit?Massīva, Gulussae fīlius, iussū Iugurthae īnsidiīs occīsus est.

18. Cūr Iugurtha Rōmam 'urbem vēnālem' appellāvit?Quod facile erat Rōmānōs pecūniā corrumpere.

19. Quālis imperātor fuit Q. Caecilius Metellus?Metellus bonus imperātor fuit, quī disciplīnam exercitūs restituit et Iugurtham duōbus proeliīs fūdit.

20. Cūr Rōmānī nōbilēs C. Marium contemnēbant?Quia Marius 'homō novus' erat.

21. Quōs novōs mīlitēs Marius cōnscrīpsit?Marius quōslibet virōs cōnscrīpsit, etiam capite cēnsōs.

22. Quī rēx Iugurtham adiuvābat?Bocchus, rēx Maurētāniae, quī cum Iugurthā Rōmānīs bellum intulit.

23. Num Bocchus socius fīdus fuit?Immō īnfīdus fuit, nam proeliō victus amīcitiam cum Rōmānīs petīvit.

24. Quōmodo Iugurtha in potestātem Mariī vēnit?Sulla et Bocchus Iugurtham ex īnsidiīs cēpērunt et vīnctum Mariō trādidērunt.

25. Utrī Sallustius favēre tibi vidētur, nōbilitātī an plēbī?Sallustius mihi plēbī favēre vidētur.


Index Pensum 52b Pensum 53a