1. Quandō amīcī ad Scīpiōnem convēnērunt?Fēriīs Latīnīs C. Tuditānō M'. Aquīliō cōnsulibus amīcī Cicerōnis ad eum convēnērunt.
2. Eratne Scīpiō occupātus eō diē?Eō diē Scīpiō ōtiōsus erat et in hortīs esse cōnstituerat.
3. Quod prōdigium in caelō vīsum erat?Multī dīcēbant 'sē duōs sōlēs vīdisse.'
4. Dē quibus rēbus fuit prīma disputātiō?Prīma disputātiō fuit dē rēbus caelestibus.
5. Quōmodo Archimēdēs mōtūs astrōrum dēclārāvit?In globō aēneō.
6. Cūr Laelius dē rēbus caelestibus disputāre nōluit?Laelius eius modī disputātiōnēs inūtilēs cēnsēbat.
7. Quid tum Laelius Scīpiōnem rogāvit?Scīpiōnem rogāvit ut explicāret quem optimum esse statum cīvitātis exīstimāret.
8. Quae sunt tria rērum pūblicārum genera?Rēgnum et cīvitās optimātium et cīvitās populāris.
9. Quod genus Scīpiō optimum esse putābat?Scīpiō nūllum hōrum trium perfectum esse exīstimābat, sed genus reī pūblicae ex hīs tribus mixtum optimum esse putābat.
10. Unde incipit Scīpiō dē rē pūblicā Rōmānā disputāns?Scīpiō ā Rōmulō, prīmō rēge Rōmānōrum, incipit.
11. Quibus rēbus Rōmulus rem pūblicam fīrmāvit?Rōmulus auspiciīs et senātū rem pūblicam fīrmāvit.
12. Quōmodo Numa populum ferōcem mītigāvit?Religiōne atque clēmentiā Numa populum ferōcem mītigāvit.
13. Cuius rēgis vitiō rēs pūblica Rōmāna ā bonā in dēterrimam conversa est?Vitiō rēgis Tarquiniī Superbī genus reī pūblicae ex bonō in dēterrimum conversum est.
14. Quem Cicerō tyrannō immānī oppōnit?Cicerō tyrannō oppōnit bonum et sapientem rēctōrem cīvitātis.