LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM LVI

PENSVM B

Tellūs [= terra], quae in mediō mundī locō immōbilis manet, VIII sphaerīs cingitur.

In sphaerā summā stēllae īnfīxae sunt; eī subiectae sunt VII, quārum īnfima est lūnae.

Īnfrā lūnam nihil est nisi mortāle et cadūcum.

Sphaerārum incitissimā conversiōne magnus sonitus efficitur, sed aurēs hūmānae tam hebetēs sunt ut eum audīre nequeant.

Item aurēs eōrum quī Catadūpa accolunt propter magnitūdinem sonitūs obsurduērunt.

Terra quīnque cingulīs redimīta esse vidētur, quōrum duo extrēmī nive et pruīnā obrigēscunt, medius sōlis radiīs ārdentibus torrētur.

Duo sunt habitābilēs, alter septentriōnālis, alter austrālis, cuius incolae Rōmānīs adversī aut trānsversī stant.

Quī rem horribilem videt cohorrēscit.

Pietās est amor deōrum, patriae, parentum.

Annus aetātis LVI Scīpiōnī fātālis fuit.

Dī immortālēs aevō sempiternō fruuntur.

Ponte ruptō Horātius Tiberim trānatāvit.

Octiēs [8*] septēna sunt LVI. Pūnctum [.] est nota minima.

Necesse est membrum aegrum cultrō amputāre.

Sagitta ē pharetrā prōmitur.

Synōnyma: splendor et fulgor; celsissimus et excelsus; ruber et rutilus; siccus et torridus et āridus;

solvere et laxāre; movēre et ciēre; celerius et ōcius;

quamdiū et quoūsque; īnfrā et subter; ex aliō locō et aliunde.

Contrāria: ultimus et citimus; austrālis et septentriōnālis; hībernus et aestīvus.


Index Pensum 56a Pensum 56c