LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM LVI

PENSVM C

1. Quōmodo Masinissa Scīpiōnem Aemiliānum accēpit?Masinissa Scīpiōnem complexus est eumque rēgiō apparātū accēpit.

2. Dē quibus rēbus Masinissa et Scīpiō collocūtī sunt?Masinissa et Scīpiō dē Scīpiōne Āfricānō māiōre eiusque factīs collocūtī sunt.

3. Quem Scīpiō eā nocte in somnīs vīdit?Scīpiō avum suum Scīpiōnem Āfricānum in somnīs vīdit.

4. Ubi Scīpiō Āfricānus māior appāruit?Ille appāruit inter stēllās in excelsō et clārō quōdam locō.

5. Quid nepōtī suō praedīxit?Āfricānus nepōtī suō praedīxit 'eum Karthāginem et Numantiam expugnātūrum esse.'

6. Quid eī nārrāvit dē patriae cōnservātōribus?Nārrāvit 'iīs omnibus certum locum in caelō dēfīnītum esse, ubi beātī vītā sempiternā fruerentur.'

7. Quid Scīpiō ab avō suō quaesīvit?Scīpiō ab avō suō quaesīvit 'vīveretne ipse et aliī quōs nōs exstīnctōs arbitrārēmur.'

8. Quem vīdit Scīpiō praeter avum suum?Patrem suum L. Aemilium Paulum vīdit.

9. Quid Aemilius Paulus fīlium suum monuit?Pater fīlium monuit ut iūstitiam et pietātem coleret.

10. Ex orbe lacteō quanta vidēbātur terra?Terra tam parva Scīpiōnī vidēbātur ut eum imperiī Rōmānī paenitēret.

11. Quot sphaerae terram cingunt?Terra octō sphaerīs cingitur.

12. Quōmodo efficitur cantus sphaerārum?Conversiōne sphaerārum efficitur cantus.

13. Cūr sphaera caelestis sonum acūtum efficit?Quia conversiō illīus sphaerae concitātissima est.

14. Cūr hominēs cantum sphaerārum nōn audiunt?Aurēs hominum propter magnitūdinem sonitūs obsurduērunt.

15. Quārē hominēs in terrīs glōriam aeternam assequī nōn possunt?Propter ēluviōnēs exustiōnēsque terrārum.


Index Pensum 56b